WOLDEMARUS III

WOLDEMARUS III
WOLDEMARUS III.
silius Christophori II. patri successit A. C. 1333. Ducatum Slesvicensem sibi subiecit, peregrinationem Hierosolymam suscepit, Rostochiensem tractum Alberto Megapolitano, Rugiam Pomeraniae Ducibus comrulit: filias Ingeburgim Henrico Alberti silio, Margaretam Haquino Norvergo despondit: Scaniam recepit: a Cimbris et Holsatis suis, quos durius habebat, oppugnatus, Pontifici, ut mitius cum subditis ageret, moneuti, acerbe respondit. Obiit A. C. 1375. regui 42. Successit Margareta filia, Arctoa Semiramis, cum filio suo Olao, qui mortuô patre, Daniam Norvegiae iunxit: Hôc, vivâ adhuc matre, defunctô, Ericus X. Margaretae ex sorore nepos, a Margareta adoptatus regnum nactus est, A. C. 1411. imo tria regna, Daniae nempe, Sueciae et Norvegiae, in quibus omnibus, eum excepit Christophorus III. Bavarus, eius ex sorore nepos, A. C. 1438. quo cum A. C. 1448, defuncto, exstincta est verustissima, atque Aboriginum Daniae Regum prosapia, regni Daniaea Dano Rege conditi 2488. successêreque Reges ex Oldenburgica familia, quae hodieque Regunm tenet. Horum primus fuit Christianus seu Christiervus I. ex
Adolphi Slesvicensis, evuncoli sui, commendatione, post mortem Christophori, ad reguum vocatus. Principes Varit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • WOLDEMARUS — I. WOLDEMARUS fil. Christiani IV. Daniae Regis, e pellice Christina Munckia, in Moscoviam ducendae M. Ducis filiae prosectus, multos sumptus fecit; exin Suecis in Polonia militaus obiit. II. WOLDEMARUS filius Alberti IV. Principis Ascaniae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONRADUS — I. CONRADUS Dux Steinaviae et Iaverae cum Archiepiscopatui Salisburgio destinatus, quod patriam cerevisiam ibi non reperiret, illum recusâsset, a fratre tamquam fatuus custodiae datus est: Sed a Steinaviensibus inde liberatus multa iis concessit… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HOLSATIA — Ducatus Daniae, a nemoribus sylvisque nomen habet, est enim ea regio silvis saltibusque frequentissima, et holt Cimbris ac Germanis inferioribus lignum significat. Nec desunt, qui a Cavo lapide nomen regioni vindicent, quod Duces Holsatiae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”